monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 12 > 28 > sectio 690 > sectio 438 > {r} > sectio 119 > sectio 392 > sectio 9 > 24 > sectio 453 > 11 > sectio 278 > sectio 185 > csg458.184 > sectio 29 > sectio 381 > sectio 188 > sectio 1 > csg458.187 > sectio 240 > sectio 666 > 18 > 23
Beda, De Temporum Ratione, XXII. Argumentum de qualibet luna vel feria. <<<     >>> XXIV. Quot horis luna luceat.

Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, CAPUT XXIII. De aetate lunae si quis computare non potest.

1 Quod si adeo quis deses vel hebes est, ut absque omni labore computandi lunae cursum scire voluerit, innitatur alphabetis quae in annali videt libello iuxta cursum distincta lunarem, ubi duos lunae circuitus, id est, quinquagenos et novenos dies terna tenent alphabeta; et quamcunque litteram luna in hac aetate semel habet, eamdem per totum annum simili modo notatam in eadem semper aetate habere non desinit, nisi forte, quod tamen raro accidit, embolismorum haec ratio immutet.
2 Verbi gratia, anno tertio cycli decennovenalis, luna quae triginta dies habitura est, semper ab a nudo incipit, secunda est in b, tertia in c, similiter nudis, id est, nullo puncto adnotatis, et sic ex ordine suam littera quaeque servat aetatem lunae. Item luna, quae undetriginta dies habitura est, ab l subnotato incipiens, secunda semper in m, tertia in n, simili figura notatis, et sic ex ordine recurrens luna suam cuique litterae restituit aetatem. Discernendi enim gratia primum de ternis alphabetum nudis utrinque litteris, secundum subnotatis, tertium supernotatis, determinandum providit antiquitas.
Beda Venerabilis HOME

bav1448.218 bav1449.136 bmv343.220 bnf1615.88 bnf2389.110 bnf7296.23 bnf13013.90 csg248.133 csg250.236 csg251.79

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik